

Liber Isaiae Prophetae*
Caput 62: Versus 11
Dicite filiae Sion.Scilicet primitivae Ecclesiae, quae ex Judaeis primum: unde,Filii matris meae pugnaverunt contra me[Cant. 1.]. Vel secundum illud:Quotquot autem receperunt eum[Joan. 1.], etc.Et vocabunt eum,dicentes: Vos estis populus sanctus, vos estis redempti a Domino Deo. Sic enim quidam codices habent.